- TEMPESTAS
- TEMPESTASRomanorum numen. Ovid. Fast. l. 6. v. 193.Te quoque Tempestas, meritam delubra fatemur,Cum pene est Corsis obruta classis aqus.Aedes ei a M. Marcello extra portam Caperiam fuit constructa, cum is liberatus esset a periculo et tempestate, quam, cum in Corsicam et Sardiniam navigaret, passus erat. Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom. l. 2. c. 21. Hinc Tempestarii, in Capitular. Aquisgram. ann. 789. c. 93. qui tempestates et alia maleficia faciunt, in Capitul. 2. ann. 805. c. 25. emissores tempestatum alibi, Graecis Νεφοδιώκται, in Synodo Trull. can. 61. Magi videl. quos ventis imperare, tempestates ciere sedareque, Poetae passim testantur. Tibullus, l. 1. El. 2. v. 51.Quum libet, haec tristi depellit nubila caelo,Quum libet, aestrivô conveocat orbe nives.Ovidius, Amor. l. 1. El. 8. v. 9.Cum voluit, totô glomerantur nubila caelô,Cum voluit, puro fulget in orbe dies.Empedocles, apud Laertium, l. 8. c. 59.Φήσεις δ᾿ ἐξ ὄμβροιο κελαινοῦ καίριον ἀυχμὸνΑ᾿νθρώποις, θήσεις δὲ καὶ ἐξ αὐχμοῖο θερείουΡ῾εύματα δενδρεόθρεπτα, τὰ δ᾿ ἐν θέρει ἀήσαντα etc.Quam de Tempestartis opinionem pluribus suggillat Agobardus Lugdun. l. de Grandine et Tonitru. Vide quoque Delrium, Disquis. magic. l. 2. quaest. 11. P. de Valle Tom. 2. Ep. 5. Alios, nec non Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres Hierolex. De Tempestate Cypriana, diximus supra. Addam hîc saltem locum Procopii sub fin. l. 1. qui Latine sic habet, Nautae vero non parebant: littus enum illic portu carere dixerunt et tempestatem insignem statim maxime futuram videri, ὃν δὴ οἱ ἐπιχώριοι Κυπριανὰ καλοῦσι, quam indigenae Cypriana vocant. Vide quoque Meursium, Glossar. et Suicerum Thes. Eccl. voce Κυπριανά.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.